隨風飄亦最愛的經文: 信而受洗的,必然得救;不信的,必被定罪。 馬可福音 16 : 16
隨風飄亦最愛的詩歌:
末日經 (葛利果聖歌)
1 Dies iræ! dies illa
Solvet sæclum in favilla:
Teste David cum Sibylla!
2 Quantus tremor est futurus,
Quando iudex est venturus,
Cuncta stricte discussurus!
3 Tuba, mirum spargens sonum
Per sepulchra regionum,
Coget omnes ante thronum.
4 Mors stupebit, et natura,
Cum resurget creatura,
Iudicanti responsura.
5 Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus iudicetur
6 Iudex ergo cum sedebit,
Quidquid latet, apparebit:
Nil inultum remanebit.
7 Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus,
Cum vix iustus sit securus?
8 Rex tremendæ maiestatis,
Qui salvandos salvas gratis,
Salva me, fons pietatis.
9 Recordare, Iesu pie,
Quod sum causa tuæ viæ:
Ne me perdas illa die.
10 Quærens me, sedisti lassus:
Redemisti Crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
11 Iuste iudex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis.
12 Ingemisco, tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicanti parce, Deus.
13 Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.
14 Preces meæ non sunt dignæ:
Sed tu bonus fac benigne,
Ne perenni cremer igne.
15 Inter oves locum præsta,
Et ab hædis me sequestra,
Statuens in parte dextra.
16 Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis:
Voca me cum benedictis.
17 Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis:
Gere curam mei finis.
18 Lacrimosa dies illa,
qua resurget ex favilla
iudicandus homo reus.
Huic ergo parce, Deus:
19 Pie Jesu Domine,
dona eis requiem. Amen.
|